4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
publicidade