publicidade

Lucas 22

54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis62 et egressus foras Petrus flevit amare

publicidade