13 et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant28 et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas33 et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant34 dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni35 et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
publicidade