publicidade

Lucas 6

6 factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida7 observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum8 ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit9 ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere10 et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius

publicidade