publicidade

Lucas 7

1 cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum2 centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus3 et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius4 at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres7 propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus8 nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit9 quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni10 et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum

publicidade