24 et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri25 sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt26 sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam27 hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te28 dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo29 et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis30 Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
publicidade