31 cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt32 similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis36 rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit37 et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
publicidade