publicidade

Lucas 8

43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius45 et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse47 videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace

publicidade