publicidade

Levítico 22

1 locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens2 loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus3 dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus4 homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus5 et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus6 inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua7 et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est8 morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus9 custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos10 omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis11 quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis12 si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem14 qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium15 nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos17 locutus est Dominus ad Mosen dicens18 loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini19 ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris20 si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile21 homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo22 si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini23 bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest24 omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis25 de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea26 locutusque est Dominus ad Mosen dicens27 bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino28 sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis29 si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis30 eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus31 custodite mandata mea et facite ea ego Dominus32 ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos33 et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus

publicidade