publicidade

Marcos 10

46 et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei48 et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei49 et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via

publicidade