publicidade

Marcos 5

1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti

publicidade