publicidade

Marcos 5

25 et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim26 et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga30 et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit32 et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat33 mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua

publicidade