publicidade

Marcos 6

30 et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant31 et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant32 et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum33 et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos34 et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa35 et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit36 dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent37 et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare38 et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces39 et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum40 et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos41 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus42 et manducaverunt omnes et saturati sunt43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus44 erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum

publicidade