31 et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos32 et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum33 et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire35 et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant37 et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui
publicidade