1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
publicidade