publicidade

Marcos 9

17 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt18 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me19 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans20 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia21 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri22 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti23 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam24 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum25 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est26 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit27 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum

publicidade