publicidade

Mateus 13

24 aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo25 cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit26 cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania27 accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania28 et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea29 et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum30 sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum

publicidade