publicidade

Mateus 13

3 et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare4 et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea5 alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt7 alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea8 alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum9 qui habet aures audiendi audiat

publicidade