36 tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri37 qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis38 ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam39 inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt40 sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi41 mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem42 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
publicidade