publicidade

Mateus 14

1 in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu2 et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo3 Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui4 dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam5 et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant6 die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo8 at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae9 et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari10 misitque et decollavit Iohannem in carcere11 et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae12 et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu13 quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus14 et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum15 vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas16 Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare17 responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces18 qui ait eis adferte illos mihi huc19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis20 et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos21 manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis22 et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas23 et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi24 navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus25 quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare26 et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt27 statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere28 respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas29 at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum30 videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac31 et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti32 et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus33 qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es34 et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar35 et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt

publicidade