13 quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus14 et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum15 vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas16 Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare17 responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces18 qui ait eis adferte illos mihi huc19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis20 et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos21 manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis
publicidade