21 et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos24 ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel25 at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me26 qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
publicidade