32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos35 et praecepit turbae ut discumberet super terram36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo37 et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas38 erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
publicidade