publicidade

Mateus 16

5 et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere6 qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum7 at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus8 sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis9 nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis10 neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis11 quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum12 tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum

publicidade