1 simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam3 et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos4 et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis5 illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter6 circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi7 dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos9 cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios10 venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios11 et accipientes murmurabant adversus patrem familias12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus13 at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum14 tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
publicidade