29 et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum
publicidade