publicidade

Mateus 21

1 et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos2 dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi3 et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos4 hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem5 dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis6 euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus7 et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt8 plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via9 turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis10 et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic11 populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae

publicidade