3 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi4 et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat5 multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
publicidade