publicidade

Mateus 25

1 tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae2 quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus5 moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei7 tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur9 responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis10 dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua11 novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis12 at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos13 vigilate itaque quia nescitis diem neque horam

publicidade