publicidade

Mateus 25

14 sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua15 et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim16 abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque17 similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo18 qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui19 post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis20 et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui22 accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui24 accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est26 respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi27 oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura28 tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta29 omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo30 et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium

publicidade