31 cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae

32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis

33 et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris

34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi

35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me

36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me

37 tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum

38 quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus

39 aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te

40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius

42 esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum

43 hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me

44 tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi

45 tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis

46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam