1 et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo6 cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis8 videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec9 potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus10 sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me11 nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis12 mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit13 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius14 tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum15 et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos16 et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet17 prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha18 at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis19 et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha20 vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis21 et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est22 et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine23 at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet24 Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille25 respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti26 cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum27 et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes28 hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum
publicidade