publicidade

Mateus 26

36 tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu40 et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum41 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma42 iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua43 et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati44 et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens45 tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum46 surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit

publicidade