1 in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae2 et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum3 hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius4 ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre5 tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen6 et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua
publicidade