publicidade

Mateus 5

3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum4 beati mites quoniam ipsi possidebunt terram5 beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos

publicidade