23 et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius24 et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat25 et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus26 et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna27 porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei
publicidade