publicidade

Mateus 8

28 et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam29 et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos30 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens31 daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis33 pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant34 et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum

publicidade