publicidade

Números 13

1 profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan2 ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens3 mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus4 fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina5 de tribu Ruben Semmua filium Zecchur6 de tribu Symeon Saphat filium Huri7 de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne8 de tribu Isachar Igal filium Ioseph9 de tribu Ephraim Osee filium Nun10 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu11 de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi12 de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi13 de tribu Dan Ammihel filium Gemalli14 de tribu Aser Sthur filium Michahel15 de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi16 de tribu Gad Guhel filium Machi17 haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue18 misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes19 considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures20 ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris21 humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt22 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath23 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est24 pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt25 qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel26 reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita27 venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae28 et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest29 sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi30 Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis31 inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam32 alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est33 detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est34 ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur

publicidade