1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum
publicidade