publicidade

Números 28

1 dixit quoque Dominus ad Mosen2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino9 die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt15 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit17 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis18 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo26 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas29 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque30 qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius31 inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis

publicidade