publicidade

Números 3

1 haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai2 et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar3 haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur4 mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo5 locutus est Dominus ad Mosen dicens6 adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent7 et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii8 et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius9 dabisque dono Levitas10 Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens12 ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei13 meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus14 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens15 numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra16 numeravit Moses ut praeceperat Dominus17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari18 filii Gerson Lebni et Semei19 filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel20 filii Merari Mooli et Musi21 de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum23 hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem24 sub principe Eliasaph filio Lahel25 et habebunt excubias in tabernaculo foederis26 ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius27 cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua28 omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii29 et castrametabuntur ad meridianam plagam30 princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel31 et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem32 princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii33 at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua34 omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti35 princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus38 castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur39 omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia40 et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel42 recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel43 et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres44 locutusque est Dominus ad Mosen45 tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus46 in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti48 dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt49 tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis50 pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii51 et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus

publicidade