1 factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius2 obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi4 ait autem Dominus ad Mosen5 suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui6 itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis7 duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium8 quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis9 filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris10 igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare11 dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris12 primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso15 bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum16 hircumque pro peccato17 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab18 secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar19 acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum22 hircumque pro peccato23 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar24 tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon25 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium26 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum28 hircumque pro peccato29 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon30 die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur31 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium32 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum34 hircumque pro peccato35 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur36 die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai37 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium38 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum40 hircumque pro peccato41 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai42 die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel43 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium44 mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso45 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum46 hircumque pro peccato47 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel48 die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud49 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium50 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum52 hircumque pro peccato53 et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud54 die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur55 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium56 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum58 hircumque pro peccato59 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur60 die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis61 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium62 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum64 hircumque pro peccato65 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis66 die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai67 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium68 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum70 hircumque pro peccato71 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai72 die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran73 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium74 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum76 hircumque pro peccato77 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran78 die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan79 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium80 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum82 hircumque pro peccato83 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan84 haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim85 ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii86 mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti87 boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato88 hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est89 cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei
publicidade