publicidade

Oséias 6

1 in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum2 quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos3 vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae4 quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens5 propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur6 quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta7 ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me8 Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine9 et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt10 in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel11 sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei

publicidade