publicidade

Provérbios 17

1 melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio2 servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet3 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus4 malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus5 qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus6 corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui7 non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens8 gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit9 qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos10 plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum11 semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum12 expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua13 qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius14 qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum16 quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit17 omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur18 homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo19 qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam20 qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum21 natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur22 animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa23 munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii24 in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae25 ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum26 non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat27 qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus28 stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens

publicidade