1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis2 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius3 impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae5 accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius8 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris9 qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur11 substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur13 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
publicidade