1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis

2 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius

3 impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium

4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae

5 accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii

6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat

7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius

8 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris

9 qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis

10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur

11 substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum

12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur

13 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum

14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere