1 haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda2 gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem3 caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile4 aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum5 aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius6 ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris7 melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe8 quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum9 causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles10 ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset11 mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo12 inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem13 sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit14 nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens15 patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam16 mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud17 subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te18 iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum19 dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae20 et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo21 si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere22 prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi23 ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem24 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi25 aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua26 fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio27 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria28 sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum
publicidade