publicidade

Provérbios 28

1 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit2 propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit3 vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames4 qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum5 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia6 melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas9 qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona11 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum15 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel19 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei23 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit24 qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur26 qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam28 cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti

publicidade