publicidade

Provérbios 9

1 sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem2 immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam3 misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis4 si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est5 venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae7 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi8 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere10 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia11 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum13 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco15 ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo16 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est17 aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior18 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius

publicidade