1 infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum2 alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat3 is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit4 tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum
publicidade